- SALMONEUS
- SALMONEUSAeoli fil. non Regis ventorum, inquit Servius, sed cuiusdam apud Elidem, ubi regnavit, qui cum regia maiestate contentus non esset, conatus est se Deum suis ostendere, et fabricatô aeneô ponte sublimi, adeo ut Elidis partem desuper tegeret, super eo agitabat currus ad imitanda tonitrua, et inquem iaculatus esset facem, eum iubebat occidi. Ob quam superbiam Iuppiter iratus, eum verô fulmine ad inferos detrusit, Virg. Aen. 6. v. 535.Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas,Dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi;Quatuor hic nvectus equis et lampada quassans,Per Graiûm populos mediaeque per Elidis urbemIbat ovans, Divumque sibi poscebat honorem;Demens qui nimbos, et non imitabile fulmen,Aere et cornipedum cursu simulârat equorum.Hunc Didymus in Homerum δυςςεβῆ vocat. Hesiodus ἄδικον et ὑπέρθυμον, Galenus παραπλῆγα, h. e. vaecordem. Sed insaniam eius quis non attigit? Suidas de illo: Machinâ quâdam fulgurabat, tonabat, populi animos conturbabat. Val. Flacc. l. 1. v. 662.Salmoneus nondum ille furens, cum fingeret altoQuadrifidâ trabe tela Iovis.Ipse de se Antholog. l. 2.------ Βρονταῖς ὁς Διὸς ἀντεμάνην,Didymus illum facit ἀντιβροντῶντα τῷ Δϊὶ καὶ ἀνταςτράπτοντα. Siccis coriis hoc fieri docet Nazianzenus Orat. 2. contra Iulianum; Σαλμωνευς εἶναί τις ἐξ βύρσης βροντῶνι. Aliter Homerus de illo sentit, nam vocat αμύμονα, inculpatum, altque Eustath. Salmoneum expressisse fulmina, non ut esset in Iovem impius, sed, ut artifex egregius, quemadmodum Archimedes finxit urentia fulgura ex speculis, et alius quidam terrae motus est imitatus. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.